Liber Leviticus*

Caput 11: Versus 3

Omne quod habet,etc.ISID.In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita coelestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere.Moraliter.GREG.Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electae animae figurantur, quae solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt; quae pinnulis virtutum fultae per coeleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
(* Traductions européennes)